Egressi autem de sepulcris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, ibique jurgati sunt Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam, quasi rixantes cum eo, improperaverunt ei quod reginam Aethiopiae in uxorem duxerat, vel ductam dimiserat, vel potius propter uxorem ejus Sephoram, quae rixata fuerat contra Mariam. Madianitae enim quondam vocati sunt Aethiopes, ut legitur in Paralipomenon, et indignando dixerunt: Nonne et nobis, sicut et Moysi locutus est Dominus. Ac si dicerent: Quare vult Moyses praeesse nobis, quia locutus est ei Dominus? Et iratus Dominus dixit eis: Egredimini vos tres tantum ad tabernaculum. Cumque staret ibi, descendit Dominus in columna nubis, vocansque Aaron, et Mariam, ait: Si quis fuerit propheta inter vos, loquar ei in visione, vel per somnium, vel per aenigmata, vel per figuras. Servo vero meo Moysi, qui in omni domo mea fidelissimus est, ore ad os loquor. Ut quid ergo detraxistis, vos ei quasi parificantes. Et recessit nubes, et ecce apparuit Maria leprosa. Et ait Aaron ad Moysen: Obsecro, Domine, ne imponas nobis hoc peccatum. Oravitque Moyses ad Dominum. Deus, obsecro, sana eam. Cui Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem ejus, nonne debuerat saltem septem dierum rubore confundi. Separetur septem diebus extra castra. Quasi dicat: Si pater ejus vilificasset eam pro aliquo crimine suo, nonne deberet aliquo tempore verecundari? Exclusa itaque est Maria extra castra septem diebus, nec populus motus est donec revocata est.